Nec turbae quidem otiosa opinio est, quia alii Eliam, quem venturum putabant: alii Ioannem, quem decollatum sciebant, aut unum de prophetis prioribus surrexisse credebant. Sed hoc quaerere supra nos est: alterius scientiae, alterius prudentiae est. Nam si Paulo apostolo satis est nihil scire nisi Christum Iesum, et hunc crucifixum (II Cor., II, 2), quid amplius mihi desiderandum est scire quam Christum? In uno enim hoc nomine et divinitatis et incarnationis expressio, et fides passionis est. Et ideo licet caeteri apostoli sciant; Petrus tamen respondit prae caeteris: Tu es Christus filius Dei vivi (Matth. XVI, 16). Complexus est itaque omnia, qui et naturam et nomen expressit, in quo summa virtutum est. Etiamne nos de generatione Dei inserimus quaestiones, cum Paulus iudicaverit nihil se scire nisi Christum Iesum, et hunc crucifixum: Petrus nihil amplius quam Dei Filium confitendum putaverit? Nos et quando, et quomodo natus sit, et quantus sit, humanae infirmitatis contemplatione rimamur. Scivit Paulus quod in istis magis offendiculum quaestionis, quam aedificationis profectus esset; et ideo iudicavit nihil se scire nisi Christum Iesum. Scivit Petrus quod in Filio Dei omnia sint: Omnia enim dedit Pater Filio (Ioan. XIII, 3). Si omnia dedit, aeternitatem quam habet, maiestatemque transfudit. Sed quo prolabor longius? Fidei meae finis Christus est, finis fidei meae Dei Filius est. Non licet mihi scire generationis seriem; non licet tamen nescire generationis fidem.