TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Crede igitur sic quemadmodum Petrus credidit; ut et tu beatus sis, ut et tu audire merearis: Quoniam non caro et sanguis tibi revelavit, sed Pater meus qui in coelis est (Matth. XVI, 17). Caro enim et sanguis non queunt nisi quae terrena sunt revelare: at vero qui spiritu loquitur mysteria, non carnis et sanguinis magisterio, sed divina inspiratione fundatur. Noli ergo acquiescere carni et sanguini; ne carnis et sanguinis haurias praecepta, atque ipse sanguis et caro fias. Qui enim carni adhaeret, caro est: Et qui adhaeret Deo, unus spiritus est (I Cor. VI, 17). Non permanebit, inquit, spiritus meus in hominibus istis in aeternum, propter quod caro sunt (Gen. VI, 3).