TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Sed utinam caro et sanguis non sint qui audiunt, sed a carnis et sanguinis remoti cupiditatibus possint dicere singuli: Non timebo quid faciat mihi caro (Psal. LV, 5)! Qui enim carnem vicerit, Ecclesiae fundamentum est: si aequare Petrum non potest, imitari potest; magna sunt enim Dei munera, qui non solum nobis quae nostra fuerant reparavit, verum etiam quae sunt sua propria concessit.