TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

(Vers. 52.) Arguuntur adhuc sub nomine Iudaeorum, et futuro supplicio statuuntur obnoxii; quia cum doctrinam sibi divinae cognitionis usurpent, et alios impediunt, nec ipsi quod profitentur agnoscunt. - Cap. XII (PL 15 1726C) Cap. XII (Cap. XII. - Vers. 6, 7.) Nonne quinque passeres veneunt dipondio, et unus ex illis non est in oblivione coram Domino? Sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt. Nolite timere, multis passeribus pluris estis. .