TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Pulcherrimum locum tenendae simplicitatis et aemulandae fidei Salvator intexuit, ne Iudaicae perfidiae more alia premamus affectu, alia voce simulemus; cum ultimo tempore occulta cogitationum accusantium, aut etiam defendentium secretum nostrae mentis aperitur, ut videantur. Quae enim maior est simplicitatis illecebra, quam ut unusquisque cognoscat latebram fraudis esse non posse? .