TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Possumus tamen hic discutere aliquod intelligentiae spiritalis arcanum; praesertim cum hoc videatur absurdum, ut homines non potius hominibus quam passeribus comparentur. Videntur enim quinque isti passeres quinque esse corporis sensus, tactus, odoratus, gustus, visus, auditus; qui modo passerum si terrenarum sordium rimentur illuviem, atque ex incultis locis et fetidis cibum quaerant, delictorum suorum laqueis occupati, ad superiorum operum fructus, quibus epulantur animae, revolare non possunt. Est enim lenocinantis quidam laqueus voluptatis, qui nostrorum vestigiis animorum quaedam vincula subnectat; ut si igneum vigorem, puritatemque naturae, terrenae materiae sensus hebetaverit, luxuriae pretio saecularis addictum sub quadam vitiorum auctione constituat.