Sunt etiam quaedam nostrorum nundinae delictorum. Itaque variarum capti illecebris voluptatum, aut venumdamur sub peccato, aut redimimur a peccato. Christus nos redimit, adversarius vendit; ille auctionatur ad mortem, hic redimit ad salutem. Unde bene Matthaeus duos passeres posuit (Matth. X, 29), corpus animamque significans; quoniam caro quoque si consentiens Dei legi, et exuens se lege peccati in naturam animae sensuum puritate transierit, alis ad coelum spiritalibus elevatur. Itaque docemur quia volandi nobis gratiam natura dedit, voluptas abstulit, quae malorum escis gravat animam, atque in naturam corporeae molis inclinat.