TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Alibi asse veneunt, alibi dipondio (Matth. X, 29). Quanta vilitas delictorum! Mors enim vilis, sed pretiosa virtus. Etenim adversarius tamquam captiva mancipia vilioris pretio aestimationis addicit; at vero Dominus tamquam speciosa servitia, quae ad imaginem et similitudinem sui fecit, idoneus sui operis aestimator magno pretio nos redemit, sicut sanctus Apostolus dixit: Empti enim estis pretio magno (I Cor. VI, 20). Et bene magno, quod non aestimatur aere, sed sanguine; quia pro nobis mortuus est Christus, qui pretioso nos sanguine liberavit, sicut etiam sanctus Petrus in Epistola commemorat sua, scribens ad nos: Quia non corruptibilibus argento vel auro, inquit, redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis: sed pretioso sanguine quasi agni incontaminati et immaculati Christi Iesu (I Petr. I, 18 et 19). Et bene pretioso, quia immaculati corporis sanguis est, quia sanguis est Filii Dei; qui non solum de maledicto legis, sed etiam de impietatis morte perpetua nos redemit.