Iam illud non dubium est, animae passerem comparari, cum legeris: Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium (Psal. CXXIII, 7). Et alibi: Quomodo dicitis animae meae: Transmigra in montem sicut passer (Psal. X, 2)? Ipsum quoque hominem legimus comparari passeri; quia scriptum est: Ego autem sicut passer singularis in aedificio (Psal. CI, 8); scilicet ex duobus passeribus in unum passerem, hoc est, spiritalis substantiae subtilitatem, concordantis utriusque alae compage formatus. Ergo passer bonus est, cui volandi natura suppeditat. Est etiam malus passer, qui volandi usum terrenae vitio labis aboleverit: quales sunt isti passeres, qui dipondio veneunt.