TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Vestimenta eius alia deorsum sunt, alia sursum. Et fortasse vestimenta Verbi, sermones sunt Scripturarum, et quaedam intellectus indumenta divini; quia sicut ipse Petro, Ioanni, et Iacobo in altera specie apparuit, et vestitus eius albus refulsit (Vers. 29); ita et oculis tuae mentis iam divinarum lectionum sensus albescit. Fiunt igitur verba divina sicut nix, vestimenta Verbi candida nimis, qualia fullo super terram facere non potest.