Revelemus igitur nos faciem nostram; ut revelata facie gloriam Dei speculantes, in eamdem imaginem reformemur. Ascendamus in montem, deprecemur Dei Verbum; ut in specie et pulchritudine sua nobis appareat, et confortetur, et prospere procedat, et regnet. Et haec enim mysteria sunt, et altius referuntur; etenim pro tua possibilitate aut minuitur tibi Verbum, aut crescit, ac nisi altioris prudentiae cacumen ascendas, non tibi apparet sapientia, non tibi apparet mysteriorum cognitio, non tibi apparet quanta sit gloria, quanta sit species in Dei Verbo: sed Dei Verbum quasi quodam apparet in corpore, non habens suam speciem, neque decorem, et apparet quasi homo in plaga, qui ferre possit infirmitates nostras: apparet tibi quasi quidam sermo natus ex homine, litterarum opertus involucris, virtute spiritus non refulgens. Sed si dum hominem consideras, de Virgine credas esse generatum, et paulatim aspiret fides, quod de spiritu Dei natus sit, incipis montem ascendere. Si in cruce positum triumphantem de morte videas, non peremptum: si videas quod terra tremuit, sol refugit, tenebrae offusae sunt oculis perfidorum, monumenta aperta sunt, mortui surrexerunt; ut esset indicio quia gentilis populus qui mortuus erat Deo, tamquam reseratis sui corporis tumulis, infuso crucis lumine resurrexit: si hoc videas mysterium, in excelsum ascendisti montem, alteram Verbi gloriam cernis.