TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Sed si advertamus quia prima causa religionis, secunda pietatis est, enodem etiam hanc aestimabimus quaestionem; oportet enim ut divinis humana posthabeas. Nam si officium parentibus exhibendum est, quanto magis auctori parentum, cui gratiam etiam pro parentibus tuis debes! Aut si illi omnino non recognoscunt parentem, quemadmodum tu recognoscas? Non igitur dicit renuntiandum esse pignoribus, sed Deum omnibus praeferendum. Denique habes in alio libro: Qui diligit patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus (Matth. X, 37). Non diligere parentes, sed eos Deo praeferre prohiberis; etenim naturae pignora Domini beneficia sunt: nec quisquam debet plus amare beneficium quod accepit, quam Deum a quo beneficium servatur acceptum. Ergo etiam secundum litteram pie intelligentibus expositio religiosa non deest; subest tamen quo altius referendum putemus hunc sensum, quia addidit: (Ibid.) Erunt ex hoc quinque in domo una divisi, tres in duos, et duo in tres dividentur. .