TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Itaque adversarius nobis omnis vitiorum usus, adversaria nobis libido, adversaria avaritia, adversaria omnis improbitas, adversaria omnis iniqua cogitatio: denique mala est conscientia, quae nos et hic afficit, et in futurum accusabit et prodet, sicut testatur Apostolus dicens: Testimonium reddente illis conscientia illorum, et invicem cogitationibus accusantibus, aut etiam defendentibus (Rom. II, 15). Quod si conscientia unumquemque prodit, quanto magis gestorum nostrorum opus ante Deum praesto est, quod expressum in nostro corpore ultimo tempore recensebitur, et secretum cogitationis scriptum in cordibus nostris legetur! Demus igitur operam, ut dum in hoc sumus vitae curriculo constituti, tamquam a malo adversario, ita ab improbo liberemur actu; ne dum imus cum adversario ad magistratum, in via nostrum condemnet errorem.