TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Ideo et Matthaeus ait: Esto consentiens adversario tuo dum es cum illo in via (Matth. V, 25): εὐνοέων autem Graecus dixit, hoc est benevolens; si enim dum sumus in hac vita, exsolvamus nos a vinculis diaboli, nec ille propter nos damnabitur, et nos a vinculis eius erimus alieni. Unde et pro Assyrio psalmus inscribitur septuagesimus quintus. Bene ergo consulis adversario, et pro ille Assyrio, hoc est vano, bene facis, si eius laqueis exutus praestes hanc benevolentiam; ut et poenam tui lapsus et mortis evadat. Quod si vinculis eius inhaereas, tradet te tamquam reum magistratui, idem accusator et proditor.