Itaque per intellectus exercitium spiritualis et humilitatis affectum etiam Iudaeos in Evangelium Christi cultor ille bonus fore aestimat fructuosos. Meminerat enim quia per Aggaeum Dominus locutus est, quoniam quarto et vicesimo noni mensis, a die quo fundatum est templum Domini omnipotentis, vineam, inquit, et ficus, et malogranata, et ligna olivae, quae non afferent fructum, ex hac die benedicam (Agg. II, 20): quo revelatur sub ipsum anni vergentis occasum, hoc est, saeculi iam senescentis occiduo, sanctum Dei templum, quod est Ecclesia, esse condendum, cuius gratia per sanctificationem lavacri Iudaeorum nationumque populi fructum suorum possint habere meritorum.