TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Ergo per naturam arboris, Synagogae species indicatur, secundis proventibus fructuosa; nos enim ex patrum semine. Meritoque Iudaei grossis labentibus comparantur, quod incrassato corde, et praedura cervice ad perennitatem sui pervenire non possunt. Qui si moriantur, et quasi decidant huic mundo, ut in interiorem hominem per lavacri gratiam renascantur, erunt utique fructuosi. Perfidia autem hominum pertinacium Synagogam inutilem fecit; et ideo quasi sterilis iubetur excidi.