TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Cur non aliud animal indicavit, nisi ut ostenderet, adversantibus licet Synagogae principibus, futurum tamen ut Iudaicus et gentilis populus sitim corporis, aestusque mundi istius Dominici fontis ubertate deponat? Agnovit enim bos possessorem suum, et asinus praesepe Domini sui (Esai. I, 3). Itaque ille populus qui antea feni vilis quod priusquam evellatur arescit, alimonia pascebatur, panem illum qui e coelo descendit accepit. Et ideo per vocationem duorum populorum Ecclesiam dicit salvam futuram, quae tempore Legis impleto, et Dominicae resurrectionis aetate, tempus suae absolutionis acceperat. Quam clemens ergo Dominus, quam pius in utroque, cum aut miseretur, aut vindicat! In Synagogae typo arborem excidi iubet, in typo Ecclesiae feminam salvat. Quam dulcis parabola! facilis autem solutio. Vinculum vinculo comparat; ut insimulatione Iudaeorum actus ipsorum redarguatur. Nam cum ipsi animalibus sabbato solvant vincula, reprehendunt Dominum, qui homines a peccatorum vinculis liberavit. (Vers. 18, 19.) Cui simile est regnum Dei, et cui simile illud aestimabo? Simile est grano sinapis, quod acceptum homo misit in hortum suum, et crevit: et facta est arbor, et volucres coeli requieverunt in ramis eius. .