TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Docet nos praesens lectio naturam comparationum spectandam esse, non speciem. Itaque videamus cur sublime regnum coelorum grano sinapis comparetur: nam memini etiam alio loco granum sinapis lectum, ubi fidei confertur, dicente Domino: Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic monti: Tollere, et iactare in mare (Matth. XVII, 19 et 21). Nec exigua haec, sed magna est fides, quae monti possit ut se transferat, imperare; neque enim mediocrem fidem Dominus exigit ab apostolis, quibus adversus altitudinem extollentem se nequitiae spiritalis scit esse certandum. Vis scire magnam fidem requiri? Lege in Apostolo: Et si habeam omnem fidem, ita ut montes transferam (I Cor. XIII, 2).