In quorum sinus, et quosdam disputationum recessus, qui eramus longe, nos scilicet ex nationibus congregati, quos diu per inane mundi procella et turbo nequitiae spiritalis agitabat, assumptis virtutum remigiis advolamus; ut nos umbra sanctorum ab istius mundi ardore defendat, certae stationis iam securitate vernantes: eo quod anima nostra gravibus ante, sicut illa mulier, inclinata peccatis, ut passer erepta de laqueo venantium in ramos Domini montesque migravit. Itaque ante superfluis observationibus vani, et inani levitate volitantes, nunc iam per fidem Christi soluti manus, et liberi a vinculis sabbatorum, bonis operibus intendimus: et in ipsis epulis libertatem habemus, intemperantiam excludimus; ne liberi a Lege, cupiditatibus serviamus: Lex enim ligavit sibi, ut absolveret cupiditatibus. Gratia quae minorem abstulit servitutem, multo graviora praecepit. Omnia nobis licent, sed non omnia expediunt (I Cor. X, 22); grave est enim potestate uti, ut sub potestatem recidas. Desiste esse sub Lege, ut virtute supra Legem sis. (Vers. 21.) Cui simile aestimabo regnum Dei? Simile est fermento quod acceptum mulier abscondit in farina, donec fermentatum est totum. .