Haec de requirendis quaestionibus comparatio tantum ambiguitatis offundit, ut diversas habeat sententias plurimorum. Opportune itaque granum tritici supra diximus Christum, quia suberat nobis spiritale fermentum, eoque plerique fermentum Christum putant, quod virtutem attollat acceptam. Et quia fermentum ex farina, ut non specie generi suo praestat: Christus quoque ex patribus, aequalis corpore, sed divinitate incomparabilis praeeminebat. Igitur sancta Ecclesia quae typo mulieris istius Evangelicae figuratur, cuius farina nos sumus, Dominum Iesum in interioribus nostrae mentis abscondat, donec animi nostri secreta penetralia calor sapientiae coelestis obducat.