Hoc est, non Elias filius, non Moyses filius: sed hic est Filius, quem solum videtis; recesserant enim illi, ubi coepit Dominus designari. Vides hanc non solum insipientium, sed etiam perfectorum, immo etiam coelestium fidem esse perfectam, Filium Dei scire. Sed quoniam haec iam supra diximus, cognosce nubem istam non fumigantium esse montium nebuloso humore concretam, et coacti aeris caliginem piceam, quae coelum tenebrarum horrore subtexat: sed lucidam nubem, quae nos non pluvialibus aquis, et humentis alluvione imbris immadidet; sed de qua mentes hominum, voce Dei omnipotentis emissa, ros fidei rigavit. (Vers. 36.) Et dum fit vox, inventus est Iesus solus. .