TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Itaque cum tres essent, unus est factus. Tres in principio videntur, unus in fine; perfecta enim in fine unum sunt. Denique hoc etiam Dominus Patrem orat, ut omnes unum simus (Ioan. XVII, 21). Nec solum Moyses et Elias in Christo unum sunt, sed etiam nos unum corpus sumus Christi. Ergo et illi tamquam recipiuntur in Christi corpus; quia et nos unum erimus in Christo Iesu. Aut fortassis quia Lex et propheta ex Verbo: quae autem ex Verbo coeperunt, in Verbo desinunt: Finis enim Legis est Christus, ad iustitiam omni credenti (Rom. X, 4). (Vers. 58.) Vulpes foveas habent, et volucres coeli nidos, ubi requiescant: nam Filius hominis non habet ubi caput suum reclinet. .