TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Bene in se revertitur, qui a se recessit. Etenim qui ad Dominum regreditur, se sibi reddit: et qui recedit a Christo, se sibi abdicat. Mercenarii autem qui sunt, nisi qui ad mercedem serviunt, qui sunt ex Israel, non id quod bonum est probitatis studio persequentes, nec virtutis gratia, sed utilitatis studio provocati? At vero filius qui habet Spiritus sancti pignus in corde, saecularis mercedis lucella non quaerit, quibus serviat. Haeredes sunt etiam mercenarii qui conducuntur ad vineam. Bonus mercenarius Petrus, Ioannes, Iacobus, quibus dicitur: Venite, et faciam vos piscatores hominum (Matth. IV, 19). Isti non siliquis, sed panibus abundant. Denique collegerunt fragmentorum cophinos duodecim (Matth. XIV, 20). O Domine Iesu, si nobis auferas siliquas, et panes tribuas! Tu enim dispensator in domo es Patris. O si nos quoque mercenarios digneris conducere, licet sero venientes! Nam et undecima conducis hora (Matth. XX, 9), et aequalem dignaris mercedem solvere, aequalem mercedem vitae, non gloriae; neque enim omnibus reposita est corona iustitiae, sed ei qui potest dicere: Certamen bonum certavi (II. Tim. IV, 7.) .