TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Quod ideo non praetermittendum arbitratus sum, quia scio quosdam dicere quod ad mortem sibi lavacri gratiam, vel poenitentiam reservent. Primum qui scis an nocte proxima, tua a te anima reposcatur? Deinde cur putas otioso tibi omnia posse deferri? Pone unam gratiam, unam esse mercedem; diversum tamen bravium victoriae est, ad quod se non frustra Paulus extendit, qui post mercedem gratiae, bravium tamen ut comprehenderet sequebatur (Philip. XXXIII, 14); quia sciebat etsi par esset merces gratiae, palmam tamen esse paucorum.