Et quoniam in vineam Domini venimus, non vacui recedamus: iuvat enim fructus legere, mercenarios eius videre. Quid enim sibi vult quod una die diversis horis conducuntur operarii (Matth. XX, 1 et seq. ), nisi quia mille anni in oculis Domini, sicut dies hesterna quae praeteriit, et hora in nocte (Psal. LXXXIX, 4)? Quae est nox, nisi quae praecessit, ut dies appropinquaret? Et bene hora in nocte, quia mille anni sicut dies una (II Pet. III, 8). Novit vim diei huius ille qui dixit: Iesus Christus heri et hodie, ipse est et in saecula (Hebr. XIII, 8). Scivit et ille diem esse multiplicem, qui scripsit: Hic dies generationis coeli et terrae, cum facta sunt; qua die fecit Deus coelum et terram, et omne viride agri (Gen. II, 4). Cum enim supra septem descripsisset dies, postea uno die omnia facta complexus est, totum mundi tempus ostendens in conspectu Domini tamquam diem unum; eo quod ex incompositis atque tenebrosis forma istius mundi, divini operis claritate processerit. Ergo si dies totum tempus est mundi, habet utique etiam in saeculis horas suas: aut ipsa saecula horae sunt. Horae autem diei duodecim sunt; unde bene in mysterio dies Christus, cuius apostoli duodecim, qui coelesti lumine distinctis in se gratiae vicibus refulserunt.