TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Ut largiendo pauperibus, angelorum nobis, caeterorumque sanctorum gratiam comparemus. Nec reprehenditur villicus, in quo discimus non ipsi esse domini, sed potius alienarum villici facultatum. Et ideo licet peccaverit, tamen quia sibi in posterum ex indulgentia domini quaesivit auxilia, praedicatur. Pulchre autem iniquum mammona dixit; quia variis divitiarum illlecebris nostros avaritia tentabat affectus, ut velimus servire divitiis. Unde ait: (Vers. 12.) Si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis? .