TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Alienae nobis divitiae sunt, quia praeter naturam sunt; neque nobiscum nascuntur, neque nobiscum transeunt: Christus autem noster est, quia vita est. Denique In sua propria venit, et sui eum non receperunt (Ioan. I, 11). Ergo nemo dabit quod vestrum est; quia vestrum non credidistis, vestrum non recepistis.