TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Sed ne illud improvide praeteriisse videamur, cur hic eos qui possunt per manus impositionem immundis imperare spiritibus in nomine Iesu, neget esse prohibendos: secundum Matthaeum autem dicat his: Non novi vos: discedite a me, omnes operarii iniquitatis (Matth. VII, 23). Advertere debemus non esse distantiam sensus, sententiarumque discordiam: sed illud censeri eo quod non solum officii in clericis, sed etiam virtutis opera requirantur: tantumque esse Christi nomen, ut etiam parum sanctis opituletur ad praesidium; etsi non opituletur ad gratiam. Unde nemo iactare se debet, nec purgati hominis sibi gratiam vindicare, in quo aeterni nominis virtus, non aliqua possibilitas humanae fragilitatis operata sit; non enim merito tuo diabolus, sed odio sui vincitur.