TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Quod potest homo, sinceram exhibeat fidem, et observantiam mandatorum religiosa mente custodiat; ne dicatur ei: Vulpes foveas habent. Fallax quippe animal, et insidiis semper intentum, rapinam fraudis exercet. Nihil tutum, nihil otiosum, nihil patitur esse securum, quod inter ipsa hospitia hominum praedam requirat.