TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Haereticis autem vulpes comparat. Denique cum gentes vocet, haereticos excludit. Vulpis enim plenum fraudis est animal, foveam parans, et in fovea semper latere desiderans: ita sunt haeretici, qui domum sibi parare non norunt, sed circumscriptionibus suis alios decipere conantur. Iacob domum habitat: haereticus in fovea est, ut fraudulenta vulpis gallinae illi evangelicae dolum semper intendens, de qua scriptum est: Quoties volui congregare filios tuos sicut gallina pullos suos, et noluisti? Ecce relinquetur domus vestra deserta (Matth. XXIII, 37 et 38). Merito ergo foveas habent, quia domum quam habuerant, perdiderunt. Hoc animal neque mansuescit umquam; unde et Apostolus ait: Haereticum hominem post unam. . . .correptionem devita (Tit. III, 10): neque ulli usui est, aut cibo utile; non enim de hoc dicit Christus: Meus cibus est, ut faciam voluntatem Patris mei qui in coelis est (Ioan. IV, 34). Quin etiam eas a fructibus suis relegat: Capite nobis vulpes pusillas, exterminantes vineas (Cant. II, 15), hoc est, quae minorem vineam, non maiorem exterminant. Et ideo Samson ad caudas earum faces ligavit, et in messes alienigenarum dimisit (Iudic. XV, 4); eo quod haeretici fructus incendere conentur alienos, latratibus magis sonori, quam vocibus expoliti (qui enim Verbum negat, nec vocem habet), ad praesens ore libero, sed in futurum fine iam vincto caudae facibus, significantes sui finis incendium.