TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Bestiae nempe sunt quae insidiantur ovilibus, circa pastorales versantur casas, habitacula domorum intrare non audent, somnum canum, absentiam aut desidiam pastoris explorant, ovium guttur invadunt, ut cito strangulent: feri, rapaces, iidemque natura corporis rigidiores; ut se facile non possint inflectere, impetu quodam suo feruntur, et ideo saepe luduntur. Tum praeterea si quem priores hominem viderint, vocem eius quadam naturae feruntur vi eripere: si autem homo prius eos viderit, exagitari memorantur. Et ideo cavendum mihi est ne si in hodierno tractatu spiritalium mysteriorum gratia non potuerit refulgere, lupi me prius vidisse credantur, et solemne vocis extorsisse suffragium.