TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Nonne lupis istis haeretici comparandi sunt, qui insidiantur ovilibus Christi, fremunt circa caulas nocturno magis tempore quam diurno? Semper enim perfidis nox est, qui lucem Christi saevae nebulis interpretationis obducere, et quantum in ipsis est fuscare, conantur. Versantur ergo circa caulas; stabula tamen Christi intrare non audent. Et ideo non sanantur, quia in stabulum suum non vult eos Christus inducere, in quo curatus est ille qui de Hierusalem descendens incidit in latrones: quem vulneribus alligatis, infuso oleo et vino, imponens in iumentum suum Samaritanus ille duxit in stabulum, et sanandum stabulario dereliquit (Luc. X, 30 et seq. ). Non accipiunt ergo medicinam, qui medicum non requirunt; si enim requirerent, non derogarent.