TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Non peram, neque calceamenta. Utrumque de corio mortui animantis confici solet: nihil autem in nobis Dominus Iesus mortale vult esse. Denique ad Moysen dicit: Solve calceamentum pedum tuorum; locus enim in quo stas, terra sancta est (Exod. III, 5). Mortale igitur atque terrenum calceamentum iubetur solvere, cum mitteretur ad populum liberandum; huius enim minister muneris timere nihil debet, nec a suscepto officio, mortis periculo retardari. Ipse enim cum defensionem fratrum, hoc est, Iudaeorum voluntarius recepisset, calumniae terrore revocatus est ab incoepto, et fugit ex Aegypto (Exod. II, 15). Et ideo cum Dominus affectum eius probasset, conditionem autem vidisset infirmam, animi eius mentisque vestigium mortalibus vinculis censuit exuendum. .