TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Quod si quem movet qua ratione in Aegypto calceati iubentur edere agnum (Exod. XII, 11): apostoli autem sine calceamentis ad praedicandum Evangelium diriguntur, is considerare debet quia in Aegypto positus, debet adhuc morsus cavere serpentis; multa enim venena in Aegypto, et qui in typo pascha celebrat, patere potest vulneri: qui autem minister est veritatis, hebetat venena, non trepidat. Denique momordit Paulum vipera in Melita insula, et videntes pendentem de manu eius viperam incolae loci illius putabant eum esse moriturum: sed ubi inoffensum stare viderunt, Deum esse dicebant, cui venenum nocere non poterat (Act. XXVIII, 3 et seq.). Et ut scias hoc verum esse, ipse Dominus ait: Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes et scorpiones, et supra omnem virtutem inimici, et nihil vobis nocebunt (Luc. X, 19). .