TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Non virgas in manu iubentur tollere apostoli; sic enim Matthaeus scribendum putavit (Matth. X, 10). Quid est autem virga, nisi praeferendae potestatis insigne, et ulciscendi instrumentum doloris? Ergo humilis Domini ( in humilitate enim (Esai. LIII, 8) iudicium eius sublimatum est ), humilis, inquam, Domini praeceptum discipuli eius humilitatis officiis exsequuntur; eos enim misit ad seminandam fidem, qui non cogerent, sed docerent: nec potestates exererent, sed doctrinam humilitatis attollerent. Quo loco humilitati putavit etiam patientiam copulandam; quia ipse quoque, iuxta testimonium Petri, cum melediceretur, non remaledixit: cum percuteretur, non repercussit (I Petr. II, 23). Hoc est ergo dicere: Imitatores mei estote, ultionis studia deponite, insolentiam verberantium non iniuriae relatione, sed magnanimitate patientiae verberate. Nemo debet quod ipse in alio reprehendit, imitari: graviora contumacibus mansuetudo vulnera refert. Hoc pugno repercussit Dominus verberantem, dicendo: Qui te percutit in maxillam, praebe illi et alteram (Matth. V, 39). Fit enim ut iudicio suo ipse se damnet, et quodam stimulo sui compungatur affectus, qui relatam sibi sedulitatem pro iniuria quam fecit adverterit.