TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Perfectiores ergo sine virga diriguntur, infirmiores cum baculo manducant. Sed et Paulus virgam quidem minatur: sed in spiritu mansuetudinis visitat delinquentes. Denique ut scias mitem esse doctorem, eorum ipsorum quos arguit, consulit voluntatem: Quid vultis, inquit, in virga veniam ad vos, an in charitate et spiritu mansuetudinis (I Cor. IV, 21)? Semel virgam dixit, bis mitiora subiecit, adiiciens mansuetudinem charitati. Prius tamen minatus est virgam, sed exhibuit mansuetudinem; nam in secunda epistola ad eosdem Corinthios scribens ait: Testem Deum invoco in animam meam, quod parcens vobis non veni ultra Corinthum (II Cor. I, 23). Audi qua ratione putaverit esse parcendum: Ne iterum, inquit, in tristitia venirem ad vos (II Cor. II, 1). Abiecit virgam, et affectum charitatis assumpsit. (Vers. 4.) Et neminem salutaveritis in via. .