TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Sed considera non hoc esse solum: Neminem salutaveritis: sed non frustra additum, In via. Denique et Elisaeus (IV Reg. IV, 29) cum mitteret servum suum, ut baculum eius poneret supra corpus defuncti pueri, mandavit ei ne in via aliquem salutaret; festinantem enim eum iubebat pergere, ut celebrandae resurrectionis exsequeretur officium, ne confabulatione alicuius obvii, mandato reflecteretur a munere. Ergo et hic non salutationis sedulitas aufertur: sed obstaculum impediendae devotionis aboletur; ut quando divina mandantur, paulisper sequestrentur humana. Pulchra est salutatio, sed pulchrior matura exsecutio divinorum, quae per moram saepe traxit offensam. Ideo autem et honesta prohibentur, ne solemnis gratia obrepat officii, et impediat ministerium, cuius mora culpa sit.