Ut eum locum qui propositus est nobis, planius possimus absolvere, veterem civitatis Hiericho repetamus historiam. Meminimus itaque quod Hiericho, sicut legimus in libro qui inscribitur Iesu Nave, magna civitas fuerit, muralibus septa parietibus, quae non ferro pervia, non arieti posset esse penetrabilis (Iosue VI, I): in ea Rhaab habitasse meretricem quae exploratores quos direxit Iesus, hospitio recepit, consilio instruxit, postulantibus civibus abiisse respondit, abscondit in tecto: et ut se suosque urbis excidio posset eripere, coccum in fenestra ligavit (Iosue II, 4 et seq.): urbis autem ipsius inexpugnabiles muros septem tubarum sacerdotalium sono et populi iubilantis ululatu consono corruisse (Iosue VI, 20).