TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Videte quemadmodum unusquisque proprium servet officium: exploratores excubias, mysterium meretrix, fidem victor, religionem sacerdos. Hi periculum pro laude non metuunt: illa susceptos nec in periculis prodit: iste sollicitus fidem magis servare quam vincere, meretricis prius mandat salutem, quam excidium civitatis: religionis autem insignia arma sunt sacerdotis. Iam illud quis non plenum putet esse miraculi, quod ex tota urbe nemo servatus est, nisi quem meretrix liberavit? .