TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Haec simplicis historia veritatis est: quae si altius consideretur, admiranda signat mysteria. Hiericho enim figura istius mundi est, in quam de paradiso, hoc est, de Hierusalem illa coelesti eiectus Adam praevaricationis prolapsione descendit, hoc est, de vitalibus ad infirma demigrans: cui non loci, sed morum mutatio naturae suae fecit exsilium. Longe enim mutatus ab illo Adam, qui inoffensa beatitudine fruebatur, ubi in saecularia peccata defluxit, incidit in latrones: in quos non incidisset, nisi his mandati coelestis devius se fecisset obnoxium. Qui sunt isti latrones, nisi angeli noctis atque tenebrarum, qui se nonnumquam transfigurant in angelos lucis, sed perseverare non possunt? Hi ante dispoliant quae accepimus indumenta gratiae spiritalis, et sic vulnera inferre consuerunt; nam si intemerata quae sumpsimus indumenta servemus, plagas latronum sentire non possumus. Cave ergo (Cf. Aug. lib. I contra Iul. Pelag., cap. 3) ne ante nuderis, sicut Adam ante nudatus est, mandati coelestis custodia destitutus, et exutus fidei vestimento, et sic lethale vulnus accepit: in quo omne genus occidisset humanum, nisi Samaritanus ille descendens, vulnera eius acerba curasset.