TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Transcendamus igitur opera mundi; ut possimus facie ad faciem Deum videre. Ascende in montem qui evangelizas Sion (Esai. XL, 9). Si in montem ascendit qui evangelizat Sion, quanto magis qui Christum evangelizat, et Christum in gloriam resurgentem? Fortasse enim in corpore eum multi videant; multi enim secundum carnem cognovimus Christum: nunc autem iam non novimus.