TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Multi cognovimus, quia multi vidimus. Vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem (Esai. LIII, 3). Tres autem soli et tres electi ducuntur in montem. Putarem in tribus mystice genus hominum comprehensum; quia ex tribus filiis Noe genus omne defluxit humanum, nisi electos cernerem. Aut fortasse quia soli ex omnibus ad resurrectionis pervenire gratiam qui Christum confessi fuerint, merebuntur; quia impii in iudicium non resurgunt, sed tanquam habito iudicio puniuntur (Psal. I, 5). Tres igitur eliguntur, qui ascenderent montem; quia et duo eliguntur qui cum Domino viderentur. Utrinque sacratus numerus. Et hoc fortasse propterea, quia nemo potest resurrectionis gloriam videre, nisi qui integrum mysterium Trinitatis incorrupta fidei sinceritate servaverit. Petrus ascendit, qui claves regni coelorum accepit (Matth. XVI, 19): Ioannes quoque, cui committitur Domini mater (Ioan. XIX, 2): Iacobus etiam, qui primus solium sacerdotale conscendit.