7, 80Qui sunt isti duo denarii, nisi forte duo Testamenta, quae imaginem in se habent aeterni regis expressam, quorum pretio vulnera nostra curantur? Redempti enim sumus pretioso sanguine; ut ultimae mortis ulcera vitaremus.