Hos ergo duos denarios (licet horum quoque librorum quatuor formas non absurdum sit intelligere) accipit stabularius. Quis? ille forsitan qui ait: Aestimo ut stercora, ut Christum lucrifaciam (Philip. III, 8); quo curam haberet hominis vulnerati. Stabularius itaque ille est qui dixit: Misit me Christus evangelizare (I Cor. I, 17). Stabularii sunt illi quibus dicitur: Ite in orbem universum, et praedicate Evangelium universae creaturae: et qui crediderit et baptizatus fuerit, hic salvus erit (Marc. XVI, 15 et 16), salvus utique a morte, salvus a vulnere quod infixum est a latronibus. Beatus ille stabularius, qui alterius vulnera curare potest. Beatus ille cui dicit Iesus: (Vers. 35.) Quodcumque supererogaveris, revertens reddam tibi. .