Spondet ergo mercedem se redditurum. Quando reverteris, Domine, nisi in iudicii die? Nam licet ubique sis semper, et stans in medio nostrum, non cernaris a nobis, erit tamen tempus quo universa caro te aspiciat revertentem. Reddes ergo quod debes. Beati quibus es debitor! Utinam nos simus idonei debitores! utinam quod accepimus, possimus exsolvere; nec nos aut sacerdotii aut ministerii munus extollat! Quomodo reddes, Domine Iesu? Promisisti quidem in coelo bonis copiosam esse mercedem (Matth. V, 12). Reddes tamen et cum dicis: Euge, bone serve, quoniam super pauca fidelis fuisti, super multa te constituam: intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV, 21).