TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Ergo quoniam nemo magis proximus quam qui vulnera nostra curavit, diligamus eum quasi dominum, diligamus eum quasi proximum, nihil enim tam proximum, quam caput membris: diligamus etiam eum qui imitator est Christi: diligamus eum qui inopiae alterius corporis unitate compatitur. Non enim cognatio facit proximum, sed misericordia: quia misericordia secundum naturam; nihil enim tam secundum naturam, quam iuvare consortem naturae.