TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Nec Martha tamen in bono ministerio reprehenditur: sed Maria, quod meliorem partem sibi elegerit, antefertur; Iesus enim multis abundat, et multa largitur: et ideo sapientior iudicatur; quia quod principale advertit, elegit. Denique apostoli optimum non putaverunt relinquere Dei verbum, et ministrare mensis (Act. VI, 2). Sed utrumque munus sapientiae est; nam et Stephanus plenus sapientia minister electus est (Ibid., 5). Et ideo qui ministrat doctori deferat: et ministrantem doctor invitet et provocet; unum enim est corpus Ecclesiae, etsi diversa membra: alterum altero eget. Non potest dicere oculus manui: Opera tua non desidero: aut iterum caput pedibus, aut auricula se negare esse de corpore; nam etsi alia principalia, tamen alia necessaria. Sapientia in capite, actus in manibus: Oculi enim sapientis in capite eius (Eccles. II, 14); quia ille vere sapit, cuius animus in Christo est, et cuius interior oculus erigitur ad superna. Et ideo: Sapientis oculi in capite ipsius: stulti autem in calcaneo. - Cap. XI (PL 15 1721A) Cap. XI (Cap. XI. - Vers. 5.) Quis vestrum habens amicum, ibit ad illum media nocte, et dicit illi: Amice, commoda mihi tres panes. .