TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

(Vers. 38, 42.) Dictum est igitur de misericordia, sed non una est forma virtutis. Subiicitur Marthae exemplo et Mariae: alterius operibus actuosa devotio, alterius religiosa mentis intentio Dei verbo, quae si cum fide congruat, etiam ipsis operibus antefertur, iuxta quod scriptum est: Maria optimam partem sibi elegit, quae non auferetur illi. Studeamus igitur et nos habere quod nemo nobis possit auferre, non ut perfunctoria, sed diligens audientia deferatur; solent enim etiam ipsius semina verbi coelestis auferri, si secus viam sint seminata (Luc. VIII, 12). Agat te sicut Mariam desiderium sapientiae; hoc enim maius, hoc perfectius opus: nec ministerii cura cognitionem verbi coelestis avertat, nec arguas eos, et otiosos iudices, quos videas studere sapientiae; hanc enim sibi cohabitantem Salomon ille pacificus adscivit.