TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Digitus tamen cum dicitur Spiritus, operatoria virtus significatur, quod divinorum operum sicut Pater et Filius, ita et Spiritus sanctus operator sit. David enim dicit: Quoniam videbo coelos opera digitorum tuorum (Psal. VIII, 4). Et in trigesimo secundo psalmo: Et spiritu oris eius omnis virtus eorum (Psal. XXXII, 6). Et Paulus ait: Haec omnia autem operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult (I Cor. XII, 11). Et id cum dicit: (Vers. 20). Quod si in Spiritu Dei ego eiicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei. .