TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Simul ostendit imperialem quamdam esse sancti Spiritus potestatem, in quo regnum est Dei. Nos quoque in quibus habitat Spiritus, regalem domum habemus. Unde et in posterioribus dixit: Regnum Dei intra vos est (Luc. XVII, 21). Et ideo divinitatis, et dominationis, et imperatoriae maiestatis consortem debemus aestimare Spiritum sanctum; quia Dominus est Spiritus: ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas (II Cor. III, 17). (Vers. 24). Cum immundus spiritus exierit de homine, ambulat per loca arida quae non habent aquam, quaerens requiem, et non inveniens. .